

Liber Numeri*
Caput 3: Versus 38
Ad orientalem plagam.Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia praesunt, quibus claves regni coelestis commissae sunt[Matth. 6.], debent introitus ordinem cognoscere, et aliis praedicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiae gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur.